monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 31, 214, 2
Ecce enim prima ovis sanctus Stephanus, quomodo testimonio fidei lupos excutit proclamantes, et oculis suis coelos cernit patentes? O prima ovis pugnans in medio luporum, sequens, non adhuc perveniens ad Dominum; et iam amicus est Angelorum! Quam manifeste familiaris Angelis erat amicus, qui in medio luporum ut angelus parebat. Adapertis etenim coelis, aspectus mutatus est confessoris: et coepit tanquam sole illustratus iustitiae ita splendere, ut humanam speciem non haberet ipsis patentibus coelis, ipsis testantibus inimicis. Nam stabat in medio luporum, et erat facies eius tanquam facies angeli stantis in medio Iudaeorum . Quid agitis, o Iudaei? Non timetis ovem Christi primam pedissequam, quae habet in fronte sua nomen Patris et Filii et Spiritus sancti? Ipsum est signum quod vobis in Stephani fronte lucebat. Hoc signum viderunt coeli, et patefacti sunt: et tanquam ostenso signaculo, in specie Angelorum patefactae sunt portae coelorum. Venit enim sanctus Stephanus cum clavibus fidei: et ipse sibi aperuit quod fideliter credidit, et libenter aspexit. Quod ergo vidit, non tacuit. Ecce, inquit, video coelos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei .